BENTHIMA seu BENTHEMUM

BENTHIMA seu BENTHEMUM
BENTHIMA, seu BENTHEMUM
oppidul. German. in Westphalia Comitatus caput. In colle, prope Aam amnem. 2. leuc. ab Oldensila in Ortum. Sub proprio Comite. Familiae origo ex Hollandiae Comitibus, et quidem a Theodorico arcessitur, qui ab uxore Sophia (Ottone Comite Palatino Reineccio et Gertrudi ex Cliviis Tubantia Comite nata) Benthemium Comitatum cuius titulô frater eius Otto usus etiam erat, acceperit. Eô nati, praeter alios, Florentius Comes Hollandiae, reliquorum Comitum sator, atque Otto Bempthemii Comes, A. C. 1180. cuius posteri durârunt, usque ad hedvigen, quae, Patris et fratrum haeres, Eberwino Dn. de Gutter swick nupta, ei hereditatem attulit: Unde per huius filium Arnoldum, continuata Benthemiorum Comitum familia. Filius enim Arnoldi Beruardus vel Eberwinus I. qui ex uxore Steinfordia, Bernardum et Arnoldum II. genuit; quorum is praefatum Comitatum nactus est et ad filium ae nepotem transmisit: cui sine liberis exstincto Maria soror successit. Arnoldi, qui dominium Gutterswick tenuit, filius Eberwinus II. Steinfordiae Comes A. C. 1495. natus est, et filium Arnoldum III. habuit, cui praefata maria agnata cum nupsisset, avitos is Comitatus univit. Hôc genitus Eberwinus III. cui uxor Tecklenburgicam successionem attulit, pater fuit Arnoldi IV. cui, a coniuge Magdalena Nevenaria, Comitatus Limburgius et alia obtigêre. Hisce nati sunt liberi plures: ex filiis Arnoldus Iustus seu Iodocus, Benthemium Comitatum nactus, genuit Ernestum Wilhelmum, qui nunc etiam praeest et Philippum Conradum, qui Steinfordiam tenuit, patrem ex Anna Elisabetha Benthemio Tecklenburgica, Arnoldi Mautitii nati A. C. 1663. Adolphus Arnoldi Iusti frater Tecklenburgios novos orsus est, et filium habuit Mauritium, qui ex Iohanna Dorochea Principe Ahnaltina, Iohannem Adolfum suscepit; patrem ex Iohanna Dorothea Lippiensi, duarum filiarum, de quibus omnibus vide Phil. Iac. Spenerum Theatrô Nobilitatus Europaeae tom. 3. ut et in Indice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”